Ille mi par esse deo videtur
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit
dulce ridentem; misero quod omnis
eripit sensus mihi, nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
(postmodo vocis,)
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinnant aures, gemina teguntur
lumina nocte.
Otium, Catulle, tibi molestum est;
otio exultas nimiumque gestis;
otium et reges prius et beatas
perdidit urbes.
Nessun commento:
Posta un commento